Haller's Concordance: DELEBO
- delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos Gen. 6:7
- adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae Gen. 7:4
- quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque Gen. 18:28
- obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem Gen. 18:32
- dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub caelo Ex. 17:14
- cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo Ex. 32:33
- dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israhel populus durae cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te iam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi Ex. 33:5
- et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo Lev. 23:30
- recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra Num. 16:45
- at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius Num. 21:2
- omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi Josu. 13:6
- et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est Judg. 2:21
- delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam 2 Ki. 22:43
- et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius 4 Ki. 21:13
- delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos Ps. 18:42
- et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum ego Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam super eum et delebo eum de medio populi mei Israhel Ezec. 14:9
- qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius Apoc. 3:5