Haller's Concordance: DELERET
- ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui Ex. 32:12
- murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret Dt. 1:27
- ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in praesenti die Dt. 4:38
- ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est Dt. 6:19
- et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus quibus eum suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatus Dt. 9:25
- cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non dimisit ne unam quidem animam de semine eius donec deleret eum iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis 3 Ki. 15:29
- nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israhel sub caelo sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Ioas 4 Ki. 14:27
- voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Ioram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab 2 Par. 22:7
- Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Iudaeorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos, atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem. Esther 9:24
- propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans Wis. 10:4
- at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus ut universum Iudaeorum genus deleret adiuncto ei Gorgia viro militari 2 Ma. 8:9