Haller's Concordance: DELICIAS
- Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus Gen. 49:20
- qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant Job 30:7
- erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae Pr. 29:17
- coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda Eccl. 2:8
- consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas eius et ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et laetitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis Isa. 51:3
- percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum 2 Pet. 2:13