Haller's Concordance: DELICTA
- et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum Lev. 16:21
- et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israhel 2 Par. 28:13
- et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in caelum 1 Esd. 9:6
- et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum Tob. 3:3
- quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi Job 13:23
- signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam Job 14:17
- odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas Pr. 10:12
- quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum Sir. 23:2
- et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus Sir. 23:3
- et pollui eos in muneribus suis cum offerrent omne quod aperit vulvam propter delicta sua et scient quia ego Dominus Ezec. 20:26
- et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cuius ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est 2 Ma. 13:8
- si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra Mt. 6:14
- qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram Rom. 4:25
- quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis 2 Cor. 5:19
- et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta Col. 2:13
- unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi Heb. 2:17
- ne aspicias populi tui delicta, sed qui tibi in veritate serviunt. 4 Esd. 8:26