Haller's Concordance: DELICTUM
- anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum Lev. 5:4
- propter peccata Hieroboam quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israhel et propter delictum quo inritaverat Dominum Deum Israhel 3 Ki. 15:30
- universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum 1 Par. 9:1
- et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israhel 1 Esd. 10:10
- qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos Pr. 17:9
- amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare Sir. 19:8
- et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter Sir. 23:13
- conteretur delictum Sir. 27:3
- Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo iustitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci. Dan. 6:22
- quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum Osee 8:11
- atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quae facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt 2 Ma. 12:42
- sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit Rom. 5:15
- igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae Rom. 5:18
- lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia Rom. 5:20
- quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum Rom. 11:12
- iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini 1 Cor. 6:7