Haller's Concordance: ADIURO
- dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini 3 Ki. 22:16
- dixitque rex iterum atque iterum te adiuro ut non mihi loquaris nisi quod verum est in nomine Domini 2 Par. 18:15
- adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit Cant. 2:7
- adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit Cant. 3:5
- adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo Cant. 5:8
- adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit Cant. 8:4
- Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei Mt. 26:63
- et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas Mk. 5:7
- temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat Acts 19:13
- adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus 1 Th. 5:27