Haller's Concordance: ADIUTOR
- appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius Gen. 2:20
- Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae Gen. 49:25
- alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis Ex. 18:4
- haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit Dt. 33:7
- cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis Job 26:2
- quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor Job 29:12
- vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor Ps. 10:14
- ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor Ps. 22:11
- audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor Ps. 30:10
- tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea Ps. 59:17
- quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor Ps. 72:12
- confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi Sir. 51:2
- et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor Sir. 51:3
- Verumtamen annunciabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester. Dan. 10:21
- nam ipse qui habet in caelis habitationem visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit 2 Ma. 3:39
- hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum 2 Ma. 10:16
- salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei Rom. 16:21
- sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi 2 Cor. 8:23
- ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo Heb. 13:6