Haller's Concordance: ADIUTORIUM
- dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui Gen. 2:18
- maledicite terrae Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus eius quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum eius Judg. 5:23
- et ait Ioab si praevaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon praevaluerint adversum te auxiliabor tibi 2 Ki. 10:11
- tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam Tob. 8:8
- si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium faciemus haec verba quae locuti estis Jud. 7:25
- et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium Jud. 8:10
- Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi Ps. 28:7
- tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo Ps. 89:19
- et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat Wis. 13:18
- nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum Wis. 17:11
- cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te Sir. 8:19
- creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos Sir. 17:5
- et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem Sir. 34:20
- qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies Sir. 36:26
- fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit Sir. 40:24
- non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium Sir. 40:27
- circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens eram ad adiutorium meum et non erat Sir. 51:10
- et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israhel erunt dicit Dominus exercituum Isa. 17:3
- Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. Dan. 10:13
- et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem 1 Ma. 7:20
- ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium 1 Ma. 10:74
- mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam, ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus 4 Esd. 2:18
- lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres non habentes viros, lugebunt filiae earum non habentes adiutorium. 4 Esd. 16:34