Haller's Concordance: DEPRECABANTUR
- universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur 2 Ma. 3:20
- alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in comminus veniret vendiderat 2 Ma. 8:14
- Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti 2 Ma. 10:25
- et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus Mk. 5:12
- et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant Mk. 6:56