Haller's Concordance: ADIUVA
- et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non praevaleat contra te homo 2 Par. 14:11
- Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adiuva me solitariam, et cuius praeter te nullus est auxiliator alius. Esther 14:3
- Nos autem libera manu tua, et adiuva me, nullum aliud auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam, Esther 14:14
- adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam Ps. 109:26
- at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me Mt. 15:25
- et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri Mk. 9:22
- et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam Mk. 9:24
- et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos Acts 16:9
- etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae Phil. 4:3