Haller's Concordance: DEPRECATIONEM
- ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israhel quodcumque oraverint in loco isto et exaudies in loco habitaculi tui in caelo et cum exaudieris propitius eris 3 Ki. 8:30
- ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israhel et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te 3 Ki. 8:52
- factum est autem cum conplesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris Domini utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad caelum 3 Ki. 8:54
- dixitque Dominus ad eum exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi domum hanc quam aedificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus 3 Ki. 9:3
- Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum Domine, et ne claudas ora te canentium. Esther 13:17
- audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscipiet Ps. 6:9
- audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii Ps. 17:1
- audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum Ps. 28:2
- exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem meam Ps. 55:1
- ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me Ps. 142:6
- Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua Ps. 143:1
- properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus Wis. 18:21
- ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis Jer. 33:6
- semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens Phil. 1:4
- tu ab initio demonstrasti servo tuo mirabilia haec et dignum me habuisti, ut susciperes deprecationem meam. 4 Esd. 13:14