Haller's Concordance: DEPRECATUS
- et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit Num. 16:48
- adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum Dt. 9:20
- et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino adpropinquantes Domino Deo nostro die et nocte ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israhel per singulos dies 3 Ki. 8:59
- dixitque Dominus ad eum exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi domum hanc quam aedificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus 3 Ki. 9:3
- deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex Syriae 4 Ki. 13:4
- misit autem Esaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum audivi 4 Ki. 19:20
- si quis de populo tuo Israhel fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac 2 Par. 6:29
- conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum 2 Par. 7:14
- Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum eius, Esther 13:8
- tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus Job 8:5
- deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum Ps. 119:58
- voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum Ps. 142:1
- et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis praecordiis meis Wis. 8:21
- qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit Sir. 33:4
- exaltasti super terram habitationem meam et pro morte defluenti deprecatus sum Sir. 51:13
- et accedebant ad eum vultus hominum multorum, quorumdam gaudentium, quorumdam tristantium, aliqui vero alligati, aliqui adducentes ex eis qui offerebantur. et ego a multitudine pavoris expergefactus sum et deprecatus sum Altissimum et dixi: 4 Esd. 13:13