Haller's Concordance: DERELICTI
- et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae 4 Ki. 13:7
- Domine Deus Israhel iustus tu quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro non enim stari potest coram te super hoc 1 Esd. 9:15
- et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in adflictione magna sunt et in obprobrio et murus Hierusalem dissipatus est et portae eius conbustae sunt igni 2 Esd. 1:3
- et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini Sir. 23:37
- et post haec ait Dominus dabo Sedeciam regem Iuda et servos eius et populum eius et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur Jer. 21:7
- sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui proeliantur adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni Jer. 37:10
- dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur Jer. 42:2
- avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos Bar. 2:13
- et cum serviremus, non sumus derelicti a Domino Deo nostro, sed constituit nos in gratia penes reges Persarum, dare nobis cibum 3 Esd. 8:81
- sicut enim existimo in sensu meo, vae qui derelicti fuerint in diebus illis, et multo plus vae his qui non sunt derelicti. 4 Esd. 13:16
- qui enim non sunt derelicti, tristes erunt 4 Esd. 13:17
- intellegentes quae sunt reposita in novissimis diebus, et non occurrentes eis. sed et qui derelicti sunt 4 Esd. 13:18
- quoniam dixisti de his qui derelicti sunt, et de his qui non derelicti sunt haec interpretatio: 4 Esd. 13:22
- scito ergo, quoniam magis beatificati sunt qui derelicti super eos qui mortui sunt. 4 Esd. 13:24
- ipse est quem conservat Altissimus multis temporibus, qui per semet ipsum liberabit creaturam suam, et ipse disponet qui derelicti sunt. 4 Esd. 13:26
- sed et qui derelicti sunt de populo tuo, qui invenientur intra terminum meum 4 Esd. 13:48