Haller's Concordance: DERELINQUAS
- cave ne derelinquas Leviten omni tempore quo versaris in terra Dt. 12:19
- et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua Dt. 14:27
- ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus Ps. 27:9
- ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me Ps. 38:21
- ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me Ps. 71:9
- insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas Ps. 71:18
- praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis Ps. 119:8
- feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me Ps. 119:121
- servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum Sir. 7:23
- in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius non derelinquas Sir. 7:32
- ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi Sir. 9:14
- Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu illorum Sir. 23:4
- quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas nos Jer. 14:9
- et disposuisti ei testamentum aeternum et dixisti ei, ut non umquam derelinquas semen eius. et dedisti ei Isaac, et Isaac dedis Esau. 4 Esd. 3:15
- exsurge ergo et gusta panem alicuius, et non derelinquas nos sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum. 4 Esd. 5:18