Haller's Concordance: DERELINQUENS
- Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem Num. 14:18
- derelinquens ergo David vasa quae adtulerat sub manu custodis ad sarcinas cucurrit ad locum certaminis et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos 1 Ki. 17:22
- sit Dominus Deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinquens nos neque proiciens 3 Ki. 8:57
- o pastor et idolum derelinquens gregem gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius brachium eius ariditate siccabitur et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur Zach. 11:17
- et iste quidem hoc modo vita decessit non solum iuvenibus sed et universae genti memoriam mortis suae ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens 2 Ma. 6:31
- quoniam derelinquens dereliquisti me. ego quidem feci secundum sermones tuos et exivi in campum, et ecce vidi et video quod non possum enarrare. et dixit ad me: 4 Esd. 10:32
- quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc? 4 Esd. 12:41