Haller's Concordance: DERELINQUET
- qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium Num. 32:15
- viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis a conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te Dt. 31:6
- et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas Dt. 31:8
- dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet foedus quod pepigi cum eo Dt. 31:16
- et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populum 1 Ki. 12:22
- dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini 1 Par. 28:20
- egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos 2 Par. 15:2
- parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo Job 20:13
- quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit Ps. 37:28
- Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur Ps. 37:33
- non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret Ps. 94:14
- iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet Pr. 20:7
- si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui Sir. 4:22
- si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te Sir. 13:5
- et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te Sir. 13:8
- vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi Sir. 29:18
- bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se Sir. 29:21
- si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit proderit illi Sir. 39:15
- perdix fovit quae non peperit fecit divitias et non in iudicio in dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens Jer. 17:11
- et erit quando audierint omnes gentes vocem eius, et derelinquet unusquisque regionem suam et bellum quod habent in alterutro, 4 Esd. 13:33