Haller's Concordance: DERELIQUISTIS
- et ille ait non turbavi Israhel sed tu et domus patris tui qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim 3 Ki. 18:18
- spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Ioiadae sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis haec dicit Dominus quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos 2 Par. 24:20
- vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi Sir. 41:11
- et vos qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem sanctum meum qui ponitis Fortunae mensam et libatis super eam Isa. 65:11
- quid vultis mecum iudicio contendere omnes dereliquistis me dicit Dominus Jer. 2:29
- quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra Jer. 5:19
- quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam; petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor vestri. 4 Esd. 1:25
- non quasi me dereliquistis, sed vos ipsos, dicit Dominus. 4 Esd. 1:27