Haller's Concordance: DESCENDENTEM
- sed et omnes filii Israhel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2 Par. 7:3
- degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum Pr. 1:12
- haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli Wis. 10:6
- baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se Mt. 3:16
- et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso Mk. 1:10
- et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum Jn. 1:32
- et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto Jn. 1:33
- et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum nube et iris in capite eius et facies eius erat ut sol et pedes eius tamquam columna ignis Apoc. 10:1
- et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo habentem potestatem magnam et terra inluminata est a gloria eius Apoc. 18:1
- et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua Apoc. 20:1
- et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo Apoc. 21:2
- et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo Apoc. 21:10
- et post haec vidi ipsum hominem descendentem de monte et advocantem ad se multitudinem aliam pacificam. 4 Esd. 13:12