Haller's Concordance: DESCENDENTES
- viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam Gen. 28:12
- descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto Gen. 42:3
- steterunt aquae descendentes in uno loco et instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan quae autem inferiores erant in mare Solitudinis quod nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent Josu. 3:16
- et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribus Judg. 1:9
- descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris Manue iudicavitque Israhel viginti annis Judg. 16:31
- porro filii Israhel descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent Jud. 6:10
- ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Esther 13:7
- et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis Jn. 1:51
- et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri Acts 15:1
- qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum Acts 25:5