Haller's Concordance: DESCENDET
- at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos Gen. 42:38
- cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri Gen. 44:26
- et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai Ex. 19:11
- si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus descendet 1 Ki. 23:11
- ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum 1 Ki. 26:6
- revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet Ps. 7:16
- neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius Ps. 49:17
- descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram Ps. 72:6
- quia haec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut proelietur super montem Sion et super collem eius Isa. 31:4
- quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium Isa. 34:5
- quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae Mic. 1:3
- quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi 1 Th. 4:16