Haller's Concordance: DESCENDI
- et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei Ex. 3:8
- reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus Dt. 10:5
- descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica Cant. 6:11
- et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam Jer. 18:3
- ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus Jonas 2:6
- quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me Jn. 6:38
- murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi Jn. 6:41
- et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi Jn. 6:42
- ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita Jn. 6:51
- videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum Acts 7:34
- dicebas fortassis mihi: in abyssum non descendi neque in infernum adhuc, neque in caelis umquam ascendi. 4 Esd. 4:8