Haller's Concordance: DESCENDISSET
- totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis Ex. 19:18
- cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini Ex. 34:5
- cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon qui lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere separabis eos seorsum qui autem curvatis genibus biberint in altera parte erunt Judg. 7:5
- ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua 2 Ki. 23:21
- cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae Mt. 8:1
- ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est Acts 20:10