Haller's Concordance: DESERTAM
- et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem Isa. 5:6
- erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem Jer. 6:8
- et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem Jer. 51:29
- daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum et civitates eius in medio urbium subversarum erunt desolatae quadraginta annis et dispergam Aegyptios in nationes et ventilabo eos in terras Ezec. 29:12
- et scient quia ego Dominus cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt Ezec. 33:29
- et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit Joel 2:20
- et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta 1 Ma. 4:38
- et erit inconposita vestigio quam nunc vides regnare regionem, et videbunt eam desertam. 4 Esd. 5:3