Haller's Concordance: DESIDERABILIA
- desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem Ps. 19:10
- a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper Ps. 39:11
- quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare Sir. 42:23
- domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas Isa. 64:11
- IOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam Lam. 1:10
- argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra Joel 3:5
- aestima ergo tu quae haec sint pretiosa et desiderabilia, quod multiplicatur aut quod rarum nascitur. 4 Esd. 7:57