Haller's Concordance: DESIDERAT
- quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua Dt. 12:20
- et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua Dt. 14:26
- dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens aiebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi 1 Ki. 2:16
- et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace 2 Ki. 3:21
- te autem adsumam et regnabis super omnia quae desiderat anima tua erisque rex super Israhel 3 Ki. 11:37
- Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare, Esther 6:6
- sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui Job 7:2
- frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum Job 37:11
- desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem Ps. 84:2
- anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo Pr. 21:10
- tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit Pr. 21:26
- vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est Eccl. 6:2
- et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita et de futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et saeculorum Wis. 8:8
- et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat Lk. 19:31
- fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat 1 Tim. 3:1