Haller's Concordance: DESIDERIA
- ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper Ps. 140:8
- desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari Pr. 21:25
- coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata Sir. 45:14
- vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius Jn. 8:44
- propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis Rom. 1:24
- deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris Eph. 4:22
- nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem 1 Tim. 6:9
- iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro 2 Tim. 2:22
- erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus 2 Tim. 4:3
- erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo Tit. 2:12
- hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa Jude 1:16
- quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum Jude 1:18