Haller's Concordance: DESIDERIO
- esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos Gen. 31:30
- vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes Num. 11:4
- et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae Isa. 26:8
- onager adsuetus in solitudine in desiderio animae suae adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quaerunt eam non deficient in menstruis eius invenient eam Jer. 2:24
- et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar Lk. 22:15
- nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio 1 Th. 2:17
- et dedit ei rex gloriam, quod invenisset gratiam in omni dignitate et desiderio in conspectu eius. 3 Esd. 8:4