Haller's Concordance: DESIDERIUM
- benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos Gen. 49:26
- redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea Job 30:15
- quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat Job 31:35
- quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi Ps. 10:3
- desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua Ps. 10:17
- desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper Ps. 21:2
- Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus Ps. 38:9
- et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis Ps. 78:29
- et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine Ps. 106:14
- res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit Ps. 112:10
- quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur Pr. 10:24
- desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor Pr. 11:23
- desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet Pr. 12:12
- spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens Pr. 13:12
- desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala Pr. 13:19
- extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me Sir. 23:5
- species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium Sir. 36:24
- et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animae eorum filios et filias eorum Ezec. 24:25
- iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas Osee 10:10
- malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam Mic. 7:3
- non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis gauderem 2 Cor. 7:7
- ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio 2 Cor. 7:11
- dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis Gal. 5:16
- coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius Phil. 1:23
- Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu Phil. 4:19