Haller's Concordance: DESPICIT
- qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit Pr. 11:12
- qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit Pr. 14:21
- filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam Pr. 15:20
- qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis Pr. 15:32
- qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus Pr. 17:5
- qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam Pr. 28:27
- oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae Pr. 30:17
- numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum Mal. 2:10