Haller's Concordance: DESTRUAM
- destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea Lev. 26:30
- dixit itaque et eis cum reversus fuero victor in pace destruam turrem hanc Judg. 8:9
- repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud Jer. 18:7
- et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam Jer. 24:6
- si quiescentes manseritis in terra hac aedificabo vos et non destruam plantabo et non evellam iam enim placatus sum super malo quod feci vobis Jer. 42:10
- et destruam parietem quem levistis absque temperamento et adaequabo eum terrae et revelabitur fundamentum eius et cadet et consumetur in medio eius et scietis quia ego sum Dominus Ezec. 13:14
- et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas Mic. 5:11
- quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes aedificabimus quae deserta sunt haec dicit Dominus exercituum isti aedificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini impietatis et Populus cui iratus est Dominus usque in aeternum Mal. 1:4
- et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea Lk. 12:18