Haller's Concordance: DESTRUET
- sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper Ps. 52:5
- sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus Pr. 14:1
- rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam Pr. 29:4
- et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas destruet in armatura sua Ezec. 26:9
- audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses Acts 6:14
- esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori 1 Cor. 6:13
- et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui 2 Th. 2:8