Haller's Concordance: DESTRUXIT
- et dixerunt ad Ioas produc filium tuum ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus Judg. 6:30
- destruxit quoque aediculas effeminatorum quae erant in domo Domini pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci 4 Ki. 23:7
- congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosue principis civitatis quod erat ad sinistram portae civitatis 4 Ki. 23:8
- altaria quoque quae erant super tecta cenaculi Ahaz quae fecerant reges Iuda et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini destruxit rex et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron 4 Ki. 23:12
- insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod fecerat Hieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israhel et altare illud et excelsum destruxit atque conbusit et comminuit in pulverem succenditque etiam lucum 4 Ki. 23:15
- et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum 4 Ki. 25:10
- factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur militiae et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam 1 Par. 20:1
- denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti aedificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthim 2 Par. 26:6
- numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem dicens coram altari uno adorabitis et in ipso conburetis incensum 2 Par. 32:12
- postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem 1 Esd. 5:12
- nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit Jud. 3:12
- destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam Job 19:10
- civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius Pr. 21:22
- propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem Sir. 10:16
- sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis Sir. 10:17
- civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum effodit Sir. 28:17
- qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit vinctis eius non aperuit carcerem Isa. 14:17
- et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiae Jer. 52:14
- BETH praecipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Iacob destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda deiecit in terram polluit regnum et principes eius Lam. 2:2
- AIN fecit Dominus quae cogitavit conplevit sermonem suum quem praeceperat a diebus antiquis destruxit et non pepercit et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum Lam. 2:17
- Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Iudaeus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. Dan. 14:27
- et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu 1 Ma. 1:33
- sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit 1 Ma. 2:25
- manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium 2 Tim. 1:10