Haller's Concordance: DETRIMENTUM
- est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum Sir. 20:9
- quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua Mt. 16:26
- quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae Mk. 8:36
- quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat Lk. 9:25
- si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem 1 Cor. 3:15
- nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis 2 Cor. 7:9
- verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam Phil. 3:8