Haller's Concordance: DETUR
- et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio Ex. 32:29
- dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum 1 Ki. 27:5
- quae ait detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor 3 Ki. 2:21
- servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et adplicabo ea ibi et tu tolles ea praebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui meae 3 Ki. 5:9
- quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et hedos in holocaustum Deo caeli frumentum sal vinum et oleum secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem detur eis per dies singulos ne sit in aliquo querimonia 1 Esd. 6:9
- Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. Esther 5:6
- Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quae est petitio tua Esther ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. Esther 7:2
- Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Iudaeis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur. Esther 9:13
- vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor Ps. 10:14
- quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam Ps. 120:3
- ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus Pr. 1:4
- Cor eius ab humano commutetur, et cor ferae detur ei: et septem tempora mutentur super eum. Dan. 4:16
- Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quae est subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi: cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. Dan. 7:27
- nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in loco celebri 1 Ma. 11:37
- et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii Eph. 6:19
- et ego quidem rex Artaxerses praecepi custodibus thesaurorum Syriae et Foenicis, ut quaecumque scripserit Ezras sacerdos et lector legis Domini excelsi, diligenter detur ei usque ad argenti talenta centum, similiter autem 3 Esd. 8:21