Haller's Concordance: DEVORATIONEM
- et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me haec mala Dt. 31:17
- et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo Wis. 12:5
- et dispersae sunt oves meae eo quod non esset pastor et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersae sunt Ezec. 34:5
- vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quaesierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semet ipsos et greges meos non pascebant Ezec. 34:8
- Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et servasti ea, ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis. 4 Esd. 6:52
- vae qui constringuntur a peccatis suis et obteguntur ab iniquitatibus suis, quemadmodum ager constringitur a silva et spinis tegitur semita eius, per quam non transiet homo, et excluditur et mittitur ad devorationem ignis. 4 Esd. 16:78