Haller's Concordance: DEXTERAE
- egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae Gen. 35:18
- ostium lateris medii in parte erat domus dexterae et per cocleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium 3 Ki. 6:8
- et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis Tob. 7:15
- a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me Ps. 17:8
- impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae Ps. 20:6
- et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi Ps. 77:10
- fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi Ps. 80:17
- qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit Pr. 27:16
- repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam Hab. 2:16