Haller's Concordance: DEXTRAS
- nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum 1 Ma. 6:58
- da nobis dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et civitatem 1 Ma. 11:50
- et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium 1 Ma. 11:66
- et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari 1 Ma. 13:45
- et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus 1 Ma. 13:50
- his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis 2 Ma. 11:30
- cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos 2 Ma. 12:11
- quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent 2 Ma. 14:19
- et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem Gal. 2:9