Haller's Concordance: DIABOLO
- tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo Mt. 4:1
- tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius Mt. 25:41
- diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit Lk. 4:2
- vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius Jn. 8:44
- Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo Acts 10:38
- nolite locum dare diabolo Eph. 4:27
- subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis Jas. 4:7
- qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli 1 Jn. 3:8
- cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus Jude 1:9