Haller's Concordance: DIADEMA
- stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite eius et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc 2 Ki. 1:10
- et tulit diadema regis eorum de capite eius pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et praedam civitatis asportavit multam valde 2 Ki. 12:30
- produxitque filium regis et posuit super eum diadema et testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt vivat rex 4 Ki. 11:12
- tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque sibi inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit 1 Par. 20:2
- et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei diadema dederuntque in manu eius tenendam legem et constituerunt eum regem unxit quoque illum Ioiadae pontifex et filii eius inprecatique sunt atque dixerunt vivat rex 2 Par. 23:11
- Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres, et posuit diadema regni in capite eius, fecitque eam regnare in loco Vasthi. Esther 2:17
- debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum, Esther 6:8
- adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius Ps. 89:39
- ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos Wis. 5:17
- multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema Sir. 11:5
- et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui Isa. 62:3
- et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret 1 Ma. 6:15
- et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea 1 Ma. 8:14
- post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema 1 Ma. 11:54
- et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema et extendere manum in Antiochum regem 1 Ma. 12:39
- et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra 1 Ma. 13:32
- et auferentem diadema de capite regis et inponentem sibi; et palmis caedebat regem de sinistra manu. 3 Esd. 4:30