Haller's Concordance: DICATUR
- qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum evagina gladium tuum et percute me ne forte dicatur quod a femina interfectus sim qui iussa perficiens interfecit eum Judg. 9:54
- et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israhel et domus servi tui David erit stabilita coram Domino 2 Ki. 7:26
- permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eo 1 Par. 17:24
- et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros Tob. 9:10
- melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe Pr. 25:7
- haec dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum Isa. 65:8
- super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me Hab. 2:1