Haller's Concordance: DICEBATUR
- vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui quem genuerat Israhel quae prius Lais dicebatur Judg. 18:29
- rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri proverbio qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant 2 Ki. 20:18
- nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis 2 Ma. 10:12
- tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas Mt. 26:3
- habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas Mt. 27:16
- Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede Mk. 5:36
- erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium Mk. 15:7
- non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur Heb. 12:20