Haller's Concordance: DICENTE
- maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum Gen. 31:3
- dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris Gen. 38:17
- et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena Ex. 18:3
- in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium Dt. 17:6
- occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis per quae Ephraim reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditae numquid Ephrateus es quo dicente non sum Judg. 12:5
- populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israhel tu autem pasce domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua 2 Par. 10:16
- si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram Ezec. 3:18
- si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram Ezec. 33:8
- iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies. Dan. 13:53
- de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis Mt. 22:31
- cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros Acts 28:25