Haller's Concordance: DICENTIS
- et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me Isa. 6:8
- vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri Isa. 40:6
- quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus Isa. 52:7
- ideo audite verbum Domini omnis Iuda qui habitatis in terra Aegypti ecce ego iuravi in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri iudaei dicentis vivit Dominus Deus in omni terra Aegypti Jer. 44:26
- dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam Apoc. 1:11
- et cum aperuisset sigillum quartum audivi vocem quarti animalis dicentis veni et vidi Apoc. 6:7
- et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de ceteris vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri Apoc. 8:13