Haller's Concordance: DICERES
- ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt Dt. 8:17
- et respondit Absalom ad Ioab misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod si memor est iniquitatis meae interficiat me 2 Ki. 14:32
- numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum Job 35:2
- praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt haec et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista Isa. 48:5
- ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum Isa. 49:9