Haller's Concordance: DIDICI
- ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te Gen. 30:27
- quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam Pr. 24:32
- non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam Pr. 30:3
- sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus Eccl. 2:14
- didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur Eccl. 3:14
- quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo Wis. 7:13
- et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia Wis. 7:21
- neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi Gal. 1:12
- non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse Phil. 4:11