Haller's Concordance: DIFFICILE
- numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium Gen. 18:14
- nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam Dt. 1:17
- si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus Dt. 17:8
- dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis 1 Ki. 14:6
- et deperiret eam valde ita ut aegrotaret propter amorem eius quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea 2 Ki. 13:2
- perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus Eccl. 1:15
- et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur Eccl. 4:12
- et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit Wis. 9:16
- vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore Sir. 13:32
- duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae Sir. 26:28
- heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile omne verbum Jer. 32:17
- ecce ego Dominus Deus universae carnis numquid mihi difficile erit omne verbum Jer. 32:27
- haec dicit Dominus exercituum si difficile videbitur in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis numquid in oculis meis difficile erit dicit Dominus exercituum Zach. 8:6
- ut si quid contrarium accideret aut difficile nuntiaretur scientes hii qui in regionibus erant cui esset rerum summa derelicta non turbarentur 2 Ma. 9:24
- cognito autem Iudae adventu Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum adparatum in praesidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias 2 Ma. 12:21
- Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum Mt. 19:23
- et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt Mk. 10:23
- discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire Mk. 10:24
- videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt Lk. 18:24
- et respondit ad me et dixit: in te ista pondera quae cogitasti, quoniam qui habet quod difficile est, gaudet super eum qui habet abundantia. 4 Esd. 7:59