Haller's Concordance: DIGITI
- ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum Pr. 31:19
- surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima Cant. 5:5
- quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum Wis. 15:15
- et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius et repleta est terra eius idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum Isa. 2:8
- et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus eius et quae operati sunt digiti eius non respiciet lucos et delubra Isa. 17:8
- manus enim vestrae pollutae sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur Isa. 59:3
- In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae: et rex aspiciebat articulos manus scribentis. Dan. 5:5
- et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma Lk. 16:24
- manus meae fecerunt organum digiti mei aptaverunt psalterium Psx. 151:1