Haller's Concordance: DIGITO
- sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius Ex. 29:12
- dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei Ex. 31:18
- tincto digito aspergens septies contra velum Lev. 4:17
- tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius Lev. 4:30
- sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius Lev. 4:34
- immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius Lev. 8:15
- tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem Lev. 16:14
- aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel Lev. 16:19
- deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba quae vobis in monte locutus est de medio ignis quando contio populi congregata est Dt. 9:10
- annuit oculis terit pede digito loquitur Pr. 6:13
- alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere Mt. 23:4
- porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei Lk. 11:20
- at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas Lk. 11:46
- haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra Jn. 8:6