Haller's Concordance: DIGNA
- ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri Gen. 23:9
- locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est 3 Ki. 21:2
- sit nox illa solitaria nec laude digna Job 3:7
- mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator Wis. 7:15
- ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant Wis. 19:4
- amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius Sir. 6:15
- omnis autem ponderatio non est digna continentis animae Sir. 26:20
- princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit Isa. 32:8
- vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae peribunt Jer. 51:18
- cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis eius disruptus sit Bar. 6:43
- et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut quae digna sunt gerant 1 Ma. 8:15
- post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis 2 Ma. 7:18
- supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat 2 Ma. 7:20
- et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras ianuas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita 2 Ma. 8:33
- et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur Mt. 10:13
- qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo Lk. 12:48
- et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit Lk. 23:41
- sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes Acts 26:20