Haller's Concordance: DILECTI
- ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me Ps. 108:6
- vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles Cant. 2:8
- ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium Cant. 5:2
- iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis Sir. 3:2
- itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino 1 Cor. 15:58
- induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam Col. 3:12
- scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram 1 Th. 1:4
- nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis 2 Th. 2:13
- qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare 1 Tim. 6:2
- scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram Jas. 1:19